monumenta.ch > Plinius > sectio 24 > sectio 88 > sectio 26 > csg48.247 > sectio 44 > bnfNAL1585.38 > Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, 25 > bnfNAL1585.28 > sectio 18 > sectio 6 > sectio 74 > sectio 8 > Orosius, De arbitrii libertate, 1. > sectio 32 > csg75.372 > sectio 18 > bnf9389.285 > sectio 68 > sectio 37 > sectio 41 > bnf11947.244 v > sectio 1 > sectio 3 > sectio 38 > sectio 13 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 18
Sed et illa muliebris imago quam ante altare quod est ante oculos Dei prius conspexeras, nunc etiam tibi et hic iterum ostenditur; quia sponsa Filii Dei purissimis orationibus sanctorum instans, et eas supernae inquisitioni secundum quod tibi permonstratum est devotissime offerens, modo etiam tibi in eisdem sacramentis pro assertione iustitiae declaratur; ita tamen quod eam modo etiam ab umbilico ventris deorsum videas; quoniam ipsa pro creatione illa qua nunc ecclesiastica dignitate provehitur, usque ad plenitudinem filiorum eius multis miraculorum mysteriis ad tuitionem multorum, tibi manifestatur.